De Hungariae literarum atque artium cultura, nec minus de studiorum eius rerumque civilium flore optime merita est alma Universitas Vitebergensis, quam tot studiosi Hungarici inde ab anno 1522 frequentabant, ut suum proprium coetum conficerent et propriam bursam haberent eorumque multi perfectis studiis ibidem professores adhiberentur. Quorum praeclarissimus Georgius Michaelis Cassal, professor et decanus facultatis philosophicae, ante mortem suam anno 1724 res familiares et bibliothecam suam „utilitati et aedificationi Alumnorum Pannonum" consecravit, quo facto fundamentum „Bibliothecae Nationis Hungaricae Vitebergensis" et stipendiorum hodiernorum posuit. Fundatio haec Hungarica anno 1817 occasione consociationis Universitatum Vitebergensis et Halensis Halas Saxonum transmigravit et etiam nostro tempore separatim administratur.
Haec bibliotheca ex eo tempore donatione nonnullorum et praecipue ditissima collectione Michaelis Rotarides multis Hungaricis operibus locupletata est, quae in patria illis adversariis temporibus dissipata sunt.
ANTIK-VARIA / Bibliofilia kategória termékei
Hungarica Vitebergensia - Libri unici ex Bibliotheca Nationis Hungaricae Universitatis Halensis cum Vitebergensis consociatae
Szerkesztő:
Kiadás:
Halle, 1909
Kiadó:
Kategóriák:
Bibliofilia Könyvészet Latin nyelv
Nyelv:
Magyar, Latin
Terjedelem:
42 sztlan. lev., 1 t.
Méret:
125 x 185 mm
Kötésmód:
papír